| Dentes non sunt testudini, set rostri margines acuti, | 9.37.1 |
| superna parte inferiorem claudente pyxidum modo. in mari | |
| conc<h>yliis vivunt, tanta oris duritia, ut lapides comminuant, | |
| in terram egressae herbis. pariunt ova avium ovis similia | |
| ad centena numero eaque defossa extra aquas et cooperta | 5 |
| terra, pavita <h>ac pectore et complanata, incubant noctibus. | |
| educunt fetus annuo spatio. quidam oculis spectandoque | |
| ova foveri ab <i>is putant, feminas coitum fugere, donec mas | |
| festucam aliquam inponat aversae. Trogodytae cornigeras | 38.1 |
| habent, ut in lyra adnexis cornibus latis, sed mobilibus, quo- | |
| rum in natando remigio se adiuvant; c<h>elium id vocatur, | |
| eximia<e> testudinis, sed rarae. namque scopuli praeacuti | |
| C<h>elonophagos terrent, Trogodytae autem, ad quos adnant, | 5 |
| ut sacras adorant. sunt et terrestres, quae ob id in operibus | |
| chersinae vocantur, in Africae desertis, qua parte maxime | |
| sitientibus harenis squalent, roscido, ut creditur, umore vi- | |
| ventes. neque aliud ibi animal provenit. |