| Piscium feminae maiores quam mares. in quodam | 9.56.1 |
| genere omnino non sunt mares, sicut er<y>thinis et c<h>an<n>is; | |
| omnes enim ovis gravidae capiuntur. vagantur gregatim fere | |
| cuiusque generis squamosi. capiuntur ante solis ortum: | |
| tum maxime piscium fallitur visus. noctibus quies, set in- | 5 |
| lustribus aeque quam die cernunt. aiunt et si teratur gur- | |
| ges interesse capturae; itaque plures secundo tractu capi | |
| quam primo. gustu olei maxime, dein modicis imbribus | |
| gaudent alunturque. quippe et harundines, quamvis in pa- | |
| lude prognatae, non tamen sine imbre adolescunt, et alias | 10 |
| ubicumque pisces in eadem aqua adsidui, si non adfluat, | |
| exanimantur. |