| Ex reliqua nobilitate et gratia maxima est et co- | 9.64.1 |
| pia mullis, sicut magnitudo modica, binasque libras ponderis | |
| raro admodum exuperant nec in vivariis piscinisque cre- | |
| scunt. septentrionalis tantum hos et proxima occidentis parte | |
| gignit oceanus. cetero genera eorum plura; nam et alga | 5 |
| vescuntur et ostreis et limo et aliorum piscium carne, et | |
| barba gemina insigniuntur inferiori labro. lutarium ex iis | |
| vilissimi generis appellant; hunc semper comitatur sargus | 65.1 |
| nomine alius piscis et caenum fodiente eo excitatum devorat | |
| pabulum. nec litorar<i>is gratia. laudatissimi conch<y>lium | |
| sapiunt. nomen iis Fenestella a colore mulleorum calcia- | |
| mentorum datum putat. pariunt ter annis; certe totiens | 5 |
| fetura apparet. mullum expirantem versicolori quadam et | 66.1 |
| numerosa varietate spectari proceres gulae narrant, ruben- | |
| tium squamarum multiplici mutatione pallescentem, utique | |
| si v<i>tro spectetur inclusus. M. Apicius, ad omne luxus in- | |
| genium <n>a<t>us, in sociorum garo—nam ea quoque res co- | 5 |
| gnomen invenit—necari eos praecellens putavit atque e | |
| iecore eorum allecem excogitare. |