| Piscium alii branc<h>ias multiplices habent, alii sim- | 9.69.1 |
| plices, alii duplices. his aquam emittunt acceptam ore. | |
| senectutis indicium squamarum duritia, quae non sunt om- | |
| nibus similes. duo lacus Italiae in radicibus Alpium Larius | |
| et Verbannus appellantur, in quibus pisces omnibus annis | 5 |
| vergiliarum ortu existunt squamis conspicui crebris atque | |
| praeacutis, clavorum caligarium effi<g>ie, nec amplius quam | |
| circa e<u>m mensem visuntur. |