| Marinorum alii sunt plani, ut rhombi, soleae | 9.72.1 |
| ac passeres, qui ab rhombis situ tantum corporum differunt— | |
| dexter hic resupinatis est illis, passeri laevus—, alii longi, | |
| ut murena, conger. ideo pinnarum quoque fiunt discri- | 73.1 |
| mina, quae pedum vice sunt datae piscibus, nullis supra qua- | |
| ternas, quibusdam binae, aliquis nullae. in Fucino tantum | |
| lacu piscis est qui octonis pinnis natat. binae omnino longis | |
| <e>t lubricis, ut anguillis et congris, <aliis> nullae, ut murenis, | 5 |
| quibus nec branchiae. haec omnia flexuoso corporum in- | |
| pulsu ita mari utuntur, ut serpentes terra, e<t> in sicco quo- | |
| que repunt; ideo etiam vivaciora talia. et e planis aliqua | |
| non habent pinnas, ut pastinacae—ipsa enim latitudine | |
| natant—et quae mollia appellantur, ut polypi, quoniam | 10 |
| pedes illis pinnarum vicem praestant. |