| Piscium sanguine carent de quibus dicemus. | 9.83.1 |
| sunt autem tria genera: primum quae mollia appellantur, | |
| dein contecta crustis tenuibus, postremo testis conclusa | |
| duris. mollia sunt lolligo, saepia, polypus et cetera generis | |
| eius. his caput inter pedes et ventrem, pediculi octoni om- | 5 |
| nibus. saepiae et lolligini pedes duo ex his longissimi et | |
| asperi, quibus ad ora admovent cibos et in fluctu se velut | |
| ancoris stabiliunt, cetera cirri, quibus venantur. |