| Polyporum multa genera. terreni maiores quam | 9.85.1 |
| pelagii. omnibus bra<c>chiis ut pedibus ac manibus utuntur, | |
| cauda vero, quae est bisulca et acuta, in coitu. et polypis | |
| fistula in dorso, qua tramittunt mare, eamque modo in dex- | |
| teram partem, modo in sinistram transferunt. natant obli- | 5 |
| qui in caput, quod praedurum est sufflatione viventibus. | |
| cetero per bracchia velut acetabulis dispersis haustu quo- | |
| dam adhaerescunt; tenent supini, ut avelli non queant. vada | |
| non adprehendunt, et grandibus minor tenacitas. soli mol- | |
| lium in siccum exeunt, dumtaxat asperum; levitatem odere. | 10 |
| vescuntur conchyliorum carne, quorum conchas conplexu | 86.1 |
| crinium frangunt; itaque praeiacentibus testis cubile eorum | |
| deprehenditur. et cum alioqui brutum habeatur animal, ut | |
| quod ad manum hominis adnatet, in re quodammodo fami- | |
| liari callet. omnia in domum conportat, dein putamina | 5 |
| erosa carne egerit adnatantesque pisciculos ad ea venatur. | |
| colorem mutat ad similitudinem loci, et maxime in metu. | 87.1 |
| ipsum bra<c>chia sua rodere falsa opinio est—id enim a | |
| congris evenit ei—, sed renasci, sicut colotis et lacertis | |
| caudas, haut falsum. |