| Set alia e fine initia, iuvatque ludere inpendio et | 9.139.1 |
| lusus geminare miscendo iterumque et ipsa adulterare adul- | |
| teria naturae, sicut testudines tinguere, argentum auro con- | |
| fundere, ut electra fiant, addere his aera, ut Corinthia. | |
| non est satis abstulisse gemmae nomen amethystum; rursum | 5 |
| absolutum inebriatur Tyrio, ut sit ex utroque nomen in- | |
| probum simulque luxuria duplex, et cum confecere conc<h>ylia | |
| transire melius in Tyrium putant. paenitentia hoc primo | 140.1 |
| debet invenisse, artifice mutante quod damnabat. inde ratio | |
| nata, votum quoque factum e vitio portentosis ingeniis, et | |
| gemina demonstrata via luxuriae, ut color alius operiretur | |
| alio, suavior ita fieri leniorque dictus; quin et terrena mis- | 5 |
| cere coccoque tinctum Tyrio tinguere, ut fieret hysginum. | |
| coccum Galatiae, rubens gra<nu>m, ut dicemus in terrestribus, | 141.1 |
| aut circa Emeritam Lusitaniae in maxima laude est. verum, | |
| ut simul perag<a>ntur nobilia pigmenta, anniculo grano langui- | |
| dus sucus, idem a quadrimo evanidus. ita nec recenti vires | |
| neque senescenti. abunde tractata est ratio qua se virorum | 5 |
| iuxta feminarumque forma credit amplissimam fieri. |