| Praeter haec claros sapientia auctores video | 9.183.1 |
| mirari stellam in mari. ea figura est, parva admodum caro | |
| intus, extra duriore callo. huic tam igneum fervorem esse | |
| tradunt, ut omnia in mari contacta adurat, omnem cibum | |
| statim peragat. quibus sit hoc cognitum experimentis haut | 5 |
| facile dixerim, multoque memorabilius d<u>xerim id cuius ex- | |
| periendi cotidie occasio est. |