| Sunt et inimicitiarum atque concordiae mira- | 9.185.1 |
| cula. mugil et lupus mutuo odio flagrant, conger et murena | |
| caudam inter se praerodentes. polypum in tantum locusta | |
| pavet, ut, si iuxta vidit omnino, moriatur, locustam conger; | |
| rursus polypum congri lacerant. Nigidius auctor est prae- | 5 |
| rodere caudam mugili lupum eosdemque statis mensibus | |
| concordes esse; omnes autem vivere, quibus caudae sic am- | |
| putentur. at e contrario amicitiae exempla sunt, praeter illa | 186.1 |
| quorum diximus societatem, ballaena et musculus, quando | |
| praegravi superciliorum pondere obrutis eius oculis infestantia | |
| magnitudinem vada praenatans demonstrat oculorumque vice | |
| fungitur. | 5 |
| Hinc volucrum naturae dicentur. |