| Celebris apud Seston urbem aquilae gloria es<t>: | 10.18.1 |
| educ<a>tam a virgine retulisse gratiam aves primo, mox deinde | |
| venatus adgerentem, defuncta postremo in rogum accensum | |
| eius iniecisse sese et simul conflagrasse. quam ob causam | |
| incolae quod vocant heroum in eo loco fecere, appellatum | 5 |
| Iovis et Virginis, quoniam illi deo ales adscribitur. |