| Sanqualem avem atque inmusulum augures Ro- | 10.20.1 |
| mani magnae quaestioni habent. inmusulum aliqui vulturis | |
| pullum arbitrantur esse et sa<n>qualem ossifragum. Masu- | |
| rius sanqualem ossifrag<a>m esse dicit, inmusulum autem | |
| pullum aquilae prius quam albicet cauda. quidam post | 5 |
| Mucium augurem visos non esse Romae confirmavere; ego, | |
| quod veri similius, in desidia rerum omnium arbitror non | |
| agnitos. |