| Inauspicata est et incendiaria avis, quam prop- | 10.36.1 |
| ter saepenumero lustratam urbem in annalibus invenimus, | |
| sicut L. Cassio C. Mario cos., quo anno et bubone viso lu- | |
| stratam esse. quae sit avis ea, non reperitur nec traditur. | |
| quidam ita interpretantur, incendiariam esse quaecumque | 5 |
| apparuerit carbonem ferens ex aris vel altaribus; alii spin- | |
| turnicem eam vocant, sed haec ipsa quae esset inter aves, | |
| qui se scire diceret non inveni. cliviam quoque avem | 37.1 |
| ab antiquis nominatam animadverto ignorari—quidam | |
| clamatoriam dicunt, Labeo prohibitoriam—, et apud Ni- | |
| gidium super appellatur avis, quae aquilarum ova frangat. | |
| sunt praeterea conplura genera depicta in Etrusca dis- | 5 |
| ciplina s<a>eculis non visa, quae nunc defecisse mirum est, | |
| cum abundent etiam quae gula humana populatur. |