| Nunc de secundo genere dicamus, quod in duas | 10.43.1 |
| dividitur species, oscines et alites. illarum generi cantus | |
| oris, his magnitudo differentiam dedit; itaque prae- | |
| cedent et ordine, omnesque reliquas in <i>is pavonum genus | |
| cum forma tum intellectu eius et gloria. gemmantes lau- | 5 |
| datus expandit colores, adverso maxime sole, quia sic ful- | |
| gentius radiant. simul umbrae quosdam repercussus ceteris, | |
| qui et in opaco clarius micant, conchata quaerit cauda om- | |
| nesque in acervum contrahit pinnarum quos spectari gaudet | |
| oculos. idem cauda annuis vicibus amissa cum foliis ar- | 44.1 |
| borum, donec renascatur alia cum flore, pudibundus ac mae- | |
| rens quaerit latebram. vivit annis XXV. colores fundere | |
| incipit in trimatu. ab auctoribus non gloriosum tantum | |
| animal hoc traditur, sed et malivolum, sicut anser<e>m vere- | 5 |
| cundum, quoniam has quoque quidam addiderunt notas in | |
| <i>is, haut probatas mihi. |