| Proxime gloriam sentiunt et hi nostri vigiles | 10.46.1 |
| nocturni, quos excitandis in opera mortalibus rumpendoque | |
| somno natura genuit. norunt sidera et ternas distinguunt | |
| horas interdiu cantu. cum sole eunt cubitum quartaque | |
| castrensi vigilia ad curas laboremque revocant nec solis | 5 |
| ortum incautis patiuntur obrepere diemque venientem nun- | |
| tiant cantu, ipsum vero cantum plausu laterum. imperitant | 47.1 |
| suo generi et regnum in quacumque sunt domo exercent. | |
| dimicatione paritur hoc inter ipsos velut ideo tela agnata | |
| cruribus suis intellegentium, nec finis saepe commorientibus. | |
| quod si palma contigit, statim in victoria canunt seque ipsi | 5 |
| principes testantur; victus occultatur silens aegreque servi- | |
| tium patitur. et plebs tamen aeque superba graditur ardua | |
| cervice, cristis celsa, caelumque sola volucrum aspicit | |
| crebra, in sublime caudam quoque falcatam erigens. itaque | |
| terrori sunt etiam leonibus ferarum generosissimis. iam ex | 48.1 |
| his quidam ad bella tantum et proelia adsidua nascuntur— | |
| quibus etiam patrias nobilitarunt, Rhodum aut Tanagram; | |
| secundus est honos habitus Melicis et Chalcidicis—, ut | |
| plane dignae aliti tantum honoris perhibeat Romana pur- | 5 |
| pura. horum sunt tripudia solistima, hi magistratus nostros | 49.1 |
| cotidie regunt domusque ipsis suas claudunt aut reserant. | |
| hi fasces Romanos inpellunt aut retinent, iubent acies aut | |
| prohibent, victoriarum omnium toto orbe partarum auspices. | |
| hi maxime terrarum imperio imperant, ex<t>is etiam fibrisque | 5 |
| haut aliter quam opimae victimae diis grati. habent ostenta | |
| et praeposteri eorum vespertinique cantus: namque totis | |
| noctibus canendo Boeotiis nobilem illam adversus Lacedae- | |
| monios praesagivere victoriam, ita coniecta interpretatione, | |
| quoniam victa ales illa non caneret. | 10 |