| Nostri sapientiores, qui eos iecoris bonitate novere. | 10.52.1 |
| fartilibus in magnam amplitudinem crescit, exemptum quo- | |
| que lacte mulso augetur. nec sine causa in quaestione est, | |
| quis tantum bonum invenerit, Scipio Metellus vir consularis | |
| an Marcus Seius eadem aetate eques Romanus. sed, quod | 5 |
| constat, Messalinus Cotta, Messalae oratoris filius, palmas | |
| pedum ex <i>is torrere atque patinis cum gallinaceorum cristis | |
| condire repperit; tribuetur enim a me culinis cuiusque palma | |
| cum fide. mirum in hac alite a Morinis usque Romam pe- | 53.1 |
| dibus venire. fessi proferuntur ad primos; ita ceteri sti- | |
| patione naturali propellunt eos. | |
| Candidorum alterum vectigal in pluma. velluntur qui- | |
| busdam locis bis anno, rursus plumigeri vestiuntur. mollior | 5 |
| quae corpori proxima, et e Germania laudatissima. candidi | |
| ibi, verum minores; gantae vocantur. pretium plumae | 54.1 |
| eorum in libras denarii quini. et inde crimina plerumque | |
| auxiliorum praefectis, a vigili statione ad haec aucupia di- | |
| missis cohortibus totis; eoque deliciae processere, ut sine | |
| hoc instrumento durare iam ne virorum quidem cervices | 5 |
| poss<i>nt. |