| Anseri<ni> generis sunt chenalopeces et, quibus | 10.56.1 |
| lautiores epulas non novit Britannia, c<h>enerotes, fere ansere | |
| minores. decet tetraonas suus nitor absolutaque nigritia, | |
| in superciliis cocci rubor. alterum eorum genus vulturum | |
| magnitudinem excedit, quorum et colorem reddit, nec ulla | 5 |
| ales, excepto struthocamelo, maius corpore inplens pondus, | |
| in tantum aucta, ut in terra quoque inmobilis prehendatur. | |
| gignunt eos Alpes et septentrionalis regio. in vivariis sa- | |
| porem perdunt. moriuntur contumacia spiritu revocato. | 57.1 |
| proximae <i>is sunt quas Hispania aves tardas appellat, Grae- | |
| cia ὠτίδας, damnatas in cibis; emissa enim ossibus medulla | |
| odoris taedium extemplo sequitur. |