| Ciconiae quonam e loco veniant aut quo se referant, | 10.61.1 |
| inconpertum adhuc est. e longinquo venire non dubium | |
| eodem quo grues modo, illas hiemis, has aestatis advenas. | |
| abiturae congregantur in loca certa comitataeque sic, ut | |
| nulla generis sui relinquatur nisi captiva et serva, ceu lege | 5 |
| praedicta die recedunt. nemo vidit agmen discedentium, | |
| cum discessurum appareat, nec venire, sed venisse cernimus. | |
| utrumque nocturnis fit temporibus, et quamvis ultra citrave | |
| pervolent, numquam tamen advenisse usquam nisi noctu | |
| existimantur. P<y>thonos comen vocant in Asia patentibus | 62.1 |
| campis, ubi congregatae inter se commurmurant eamque, | |
| quae novissima advenit, lacerant atque ita abeunt. notatum | |
| post idus Augustas non temere visas ibi. sunt qui ciconiis | |
| non inesse linguam confirment. honos iis serpentium exitio | 5 |
| tantus, ut in Thessalia capital fuerit occidisse eademque | |
| legibus poena, quae in homicidam. |