| Auctores sunt omnibus annis advolare Ilium | 10.74.1 |
| ex Aethiopia aves et confligere ad Memnonis tumulum, quas | |
| ob id Memnonidas vocant. hoc idem quinto quoque anno | |
| facere eas in Aethiopia circa regiam Memnonis, exploratum | |
| sibi Cremutius tradit. simili modo pugnant Melea- | 5 |
| grides in Boeotia. Africae hoc est gallinarum genus, gibbe- | |
| rum, variis sparsum plumis. quae novissimae sunt pere- | |
| grinarum avium in mensas receptae propter ingratum virus; | |
| verum Meleagri tumulus nobiles eas fecit. |