| Perdices spina et frutice sic muniunt receptaculum, ut | 10.100.1 |
| contra feram abunde vallentur. ovis stragulum molle pul- | |
| vere contumulant nec in quo loco peperere incubant: ne | |
| cui frequentior conversatio suspecta sit, transferunt alio. | |
| illae quidem et maritos suos fallunt, quoniam intemperantia | 5 |
| libidinis frangunt earum ova, ne incubando detineantur. | |
| tunc inter se dimicant mares desiderio feminarum; victum | |
| aiunt venerem pati. id quidem et coturnices Trogus et | 101.1 |
| gallinaceos aliquando, perdices vero a domitis feros et novos | |
| aut victos iniri promiscue. capiuntur quoque pugnacitate | |
| eiusdem libidinis, contra aucupis in<l>icem exeunte in proe- | |
| lium duce totius gregis. capto eo procedit alter ac subinde | 5 |
| singuli. rursus circa conceptum feminae capiuntur contra | |
| aucupum feminam exeuntes, ut rixando abigant e<a>m. nec | 102.1 |
| in alio animali par opus libidinis. si contra mares steterint, | |
| feminae aura ab <i>is flante praegnantes fiunt, hiantes autem | |
| exerta lingua per id tempus aestuant. concipiunt et super- | |
| volantium adflatu, saepe voce tantum audita masculi, adeo- | 5 |
| que vincit libido etiam fetus caritatem, ut illa furtim et in | |
| occulto incubans, cum sensit feminam aucupis accedentem | |
| ad marem, recanat revocetque et ultro praebeat se libidini. | |
| rabie quidem tanta feruntur, ut in capite aucupantium | |
| saepe caecae m<o>tu sedeant. si ad nidum is coepit acce- | 103.1 |
| dere, procurrit ad pedes eius feta, praegravem aut delum- | |
| bem sese simulans, subitoque in procursu aut brevi aliquo | |
| volatu cadit, ut fracta ala aut pedibus, at procurrit iterum | |
| iamiam pre<hen>surum effugiens spemque frustrans, donec | 5 |
| in diversum abducat a nidis. eadem in pavore, libera ac | |
| materna vacan<s> cura, in sulco resupina glaeba se terrae | |
| pedibus adprehensa operit. perdicum vita et ad sedecim | |
| annos durare existimatur. |