| Phoenicopteri linguam praecipui saporis esse Api- | 10.133.1 |
| cius docuit, nepotum omnium altissimus gurges. attagen | |
| maxime Ionius celeber et vocalis alias, captus vero obmute- | |
| scens, quondam existimatus inter raras aves, iam et in Gallia | |
| Hispaniaque. capitur <circa> Alpes etiam, ubi et phalacro- | 5 |
| coraces, avis Baliarium insularum peculiaris, sicut Alpium | |
| pyrrhocorax, luteo rostro niger, et praecipua sapore lagopus. | |
| pedes leporino villo nomen hoc dedere cetero candidae, co- | |
| lumbarum magnitudine. non extra terram eam vesci facile, | 134.1 |
| quando nec vita mansuescit et corpus ocissime marcescit. | |
| est et alia nomine eodem, a coturnicibus magnitudine tan- | |
| tum differens, croceo unctu cibis gratissima. visam in Alpi- | |
| bus ab se peculiarem Aegypti et ibim Egnatius Calvinus | 5 |
| praefectus earum prodidit. |