| Columbae proprio ritu osculantur ante coitum. | 10.158.1 |
| pariunt fere bina ova, ita natura moderante, ut aliis cre- | |
| brior sit fetus, aliis numerosior. palumbis et turtur pluri- | |
| mum terna nec plus quam bis vere pariunt, atque ita, si | |
| prior fetus corruptus est et <ut>, quamvis III pepererint, num- | 5 |
| quam plus II educant. tertium inritum est; urinum vocant. | |
| palumbis incubat femina post meridiana in matutinum, cetero | |
| mas. columbae marem semper et feminam pariunt, priorem | 159.1 |
| marem, postridie feminam. incubant in eo genere ambo, | |
| interdiu mas, noctu femina. excludunt XX die, pariunt a | |
| coitu V. aestate quidem interdum binis mensibus terna | |
| educunt paria, namque XVIII die excludunt statimque con- | 5 |
| cipiunt; quare inter pullos s<a>epe ova inveniuntur, et alii | |
| provolant, alii erumpunt. ipsi deinde pulli quinquemenstres | |
| fetificant. et ipsae autem inter se, si mas non sit, feminae | 160.1 |
| aeque saliunt pariuntque ova inrita, ex quibus nihil gignitur, | |
| quae hypenemia Graeci vocant. |