| Inrita ova, quae hypenemia diximus, aut mutua | 10.166.1 |
| feminae inter se libidinis imaginatione concipiunt aut pul- | |
| vere, nec columbae tantum, sed et gallinae, perdices, pa- | |
| vones, anseres, chenalopeces. sunt autem sterilia et minora | |
| ac minus iucundi saporis et magis umida. quidam et vento | 5 |
| putant ea generari, qua de causa etiam zephyria appellant. | |
| urina autem vere tantum fiunt incubatione derelicta, quae | |
| alii cynosura dixere. ova aceto macerata in tantum emolli- | 167.1 |
| untur, ut per anulos transeant. servari ea in lomento aut | |
| hieme in paleis, aestate in furfuribus utilissimum. sale | |
| exinaniri creduntur. |