| Fetus quonam modo progenerarent, magna inter | 11.46.1 |
| eruditos et subtilis fuit quaestio. apium enim coitus visus | |
| est numquam. plures existimavere ore confingi floribus | |
| compositas apte atque utiliter; aliqui coitu unius, qui rex | |
| in quoque appelletur examine: hunc esse solum marem, | 5 |
| praecipua magnitudine, ne fatiscat; ideo fetum sine eo non | |
| edi, apesque reliquas tamquam marem feminas comitari, non | |
| tamquam ducem. quam probabilem alias sententiam fuco- | |
| rum proventus coarguit. quae enim ratio, ut idem coitus | |
| inperfectos generet alios? propior vero prior existimatio | 47.1 |
| fieret, ni rursus alia difficultas occurreret. quippe nascuntur | |
| aliquando in extremis favis apes grandiores, quae ceteras | |
| fugant. oestrus vocatur hoc malum, quonam modo nascens, | |
| si ipsae fingunt? quod certum est, gallinarum modo incu- | 48.1 |
| bant. id, quod exclusum est, primo vermiculus videtur | |
| candidus, iacens transversus adhaerensque ita ut pars cerae | |
| videatur. rex statim mellei coloris, ut electo flore ex omni | |
| copia factus, neque vermiculus, sed statim pinniger. cetera | 5 |
| turba cum formam capere coepit, nymphae vocantur, ut fuci | |
| serenes aut ce<ph>enes. si quis alterutris capita demat prius | 49.1 |
| quam pinnas habeant, pro gratissimo sunt pabulo matribus. | |
| tempore procedente instillant cibos atque incubant, tum | |
| maxime murmurantes, caloris, ut putant, faciendi gratia | |
| necessarii excludendis pullis, donec ruptis membranis, quae | 5 |
| singulos cingunt, ovorum modo universum agmen emergat. | |
| spectatum hoc Romae consularis cuiusdam surburbano, alvis | |
| cornu lanternae tralucido factis. fetus intra XLV diem per- | 50.1 |
| agitur. fit in favis quibusdam qui vocatur clavus, amarae | |
| duritia cerae, cum fetum inde non eduxere morbo aut ig- | |
| navia aut infecunditate naturali; hic est abortus apium. | |
| protinus autem educti operantur quadam disciplina cum | 5 |
| matribus, regemque iuvenem aequalis turba comitatur. reges | |
| plures inchoantur, ne des<i>nt. postea ex his suboles cum | 51.1 |
| adulta esse coepit, concordi suffragio deterrimos necant, ne | |
| distrahant agmina. duo autem genera eorum: melior <rufus>, | |
| <deterior> niger variusque. omnibus forma semper egregia | |
| et duplo quam ceteris maior, pinnae breviores, crura recta, | 5 |
| ingressus celsior, in fronte macula quodam diademate can- | |
| dicans. multum etiam nitore a volgo differunt. |