| Insectorum pedes quibus sunt, in obliquum | 11.101.1 |
| moventur. quorundam extremi longiores foris curvantur, | |
| ut locustis. | |
| Hae pariunt, in terram demisso spinae caule, ova con- | |
| densa autumni tempore. ea durant hieme; e terra subse- | 5 |
| quenti anno exitu veris emittunt parvas, nigrantes et sine | |
| cruribus pinnisque reptantes. itaque vernis aquis intereunt | |
| ova, sicco vere maior proventus. alii duplicem earum fetum | 102.1 |
| geminumque exitium tradunt: vergiliarum exortu parere, | |
| deinde ad canis ortum obire et alias renasci; quidam arc- | |
| turi occasu renasci. mori matres, cum pepererint, certum | |
| est, vermiculo statim circa fauces innascente qui eas stran- | 5 |
| gulat. eodem tempore mares obeunt. e<t> tam frivola ratione | |
| morientes serpentem, cum libuit, necant singulae, faucibus | |
| eius adprehensis mordicus. non nascuntur ni<si> rimosis lo- | |
| cis. in India ternum pedum longitudinis esse traduntur, | 103.1 |
| cruribus et feminibus serrarum usum praebere, cum ina- | |
| ruerint. est et alius earum obitus: gregatim sublatae vento | |
| in maria aut stagna decidunt. forte hoc casuque evenit, | |
| non, ut prisci existimavere, madefactis nocturno umore alis. | 5 |
| <i>idem quippe nec volare eas noctibus propter frigora tradi- | |
| derunt, ignari etiam longinqua maria ab <i>is transiri, conti- | |
| nuata plurium dierum—quod maxime miremur—fame | |
| quoque, quam propter externa pabula petere sciunt. deorum | 104.1 |
| irae pestis ea intellegitur. namque et grandiores cernuntur | |
| et tanto volant pinnarum stridore, ut [aliae] alites credantur, | |
| solemque obumbran<t> sollicitis suspectantibus populis, ne | |
| suas operiant terras. sufficiunt quippe vires et, tamquam | 5 |
| parum sit maria transisse, inmensos tractus permeant dira- | |
| que messibus nube contegunt, multa contactu adurentes, | |
| omnia vero morsu erodentes et fores quoque tectorum. |