| Plurima insectorum vermiculum gignunt, nam | 11.108.1 |
| et formicae similem ovis vere, * * * et hae communicantes | |
| laborem ut apes, sed illae faciunt cibos, hae condunt. ac | |
| si quis conparet onera corporibus earum, fateatur nullis | |
| portione vires esse maiores. gerunt ea morsu; maiora | 5 |
| aversae postremis pedibus moliuntur umeris obnixae. et | |
| his rei p<ublicae> ratio, memoria, cura. semina adrosa con- | 109.1 |
| dunt, ne rursus in frugem exeant e terra, maiora ad introi- | |
| tum dividunt, madefacta imbre proferunt atque siccant. | |
| operantur et noctu plena luna, eaedem interlunio cessant. | |
| iam in opere qui labor, quae sedulitas! et quoniam ex di- | 5 |
| verso convehunt altera alterius ignara, certi dies ad reco- | |
| gnitionem mutuam nundinis dantur. quae tunc earum con- | 110.1 |
| cursatio, quam diligens cum obviis quaedam conlocutio | |
| atque percunctatio! silices itinere earum adtritos videmus | |
| et opere semitam factam, ne quis dubitet, qualibet in re | |
| quid possit quantulacumque adsiduitas. sepeliunt inter se | 5 |
| viventium solae praeter hominem. non sunt in Sicilia pin- | |
| natae. |