| In capite animalium cunctorum homini plurimus | 11.130.1 |
| pilus, iam quidem promiscue maribus ac feminis, apud in- | |
| tonsas utique gentes. atque etiam nomina ex eo Capillatis | |
| Alpium incolis, Galliae Comatae, ut tamen sit aliqua in hoc | |
| terrarum differentia. quippe Myconii carentes eo gignuntur, | 5 |
| sicut in Cauno lienosi. et quaedam animalium naturaliter | |
| calvent, sicut struthocameli et corvi aquatici, quibus apud | |
| Graecos nomen inde. defluvium eorum in muliere rarum, | 131.1 |
| in spadonibus non visum, nec in ullo ante veneris usum | |
| nec infra cerebrum aut infra verticem aut circa tempora | |
| atque aures. calvitium uni tantum animalium homini praeter- | |
| quam innatum. canities homini tantum et equo, sed homini | 5 |
| semper a priore parte capitis, tum deinde ab aversa. vertices | |
| bini hominum tantum aliquis. |