In capite animalium cunctorum homini plurimus 11.130.1
pilus, iam quidem promiscue maribus ac feminis, apud in-
tonsas utique gentes. atque etiam nomina ex eo Capillatis
Alpium incolis, Galliae Comatae, ut tamen sit aliqua in hoc
terrarum differentia. quippe Myconii carentes eo gignuntur, 5
sicut in Cauno lienosi. et quaedam animalium naturaliter
calvent, sicut struthocameli et corvi aquatici, quibus apud
Graecos nomen inde. defluvium eorum in muliere rarum, 131.1
in spadonibus non visum, nec in ullo ante veneris usum
nec infra cerebrum aut infra verticem aut circa tempora
atque aures. calvitium uni tantum animalium homini praeter-
quam innatum. canities homini tantum et equo, sed homini 5
semper a priore parte capitis, tum deinde ab aversa. vertices
bini hominum tantum aliquis.