| Subiacent oculi, pars corporis pretiosissima et | 11.139.1 |
| quae lucis usu vitam distinguat a morte. non omnibus | |
| animalium hi; ostreis nulli, quibusdam concharum dubii. | |
| pectines enim, si quis digitos adversum hiantes eos moveat, | |
| contrahunt<ur u>t videntes, et solenes fugiunt admota ferra- | 5 |
| menta. quadripedum talpis visus non est; oculorum effigies | |
| inest, si quis praetentam detrahat membranam. et inter | |
| aves ardiolarum <in> genere quos leucos vocant, altero oculo | 140.1 |
| carere tradunt, optimi augurii, cum ad austrum volent sep- | |
| tentrionemve: solvi enim pericula et metus narrant. Nigi- | |
| dius nec locustis, cicadis esse dicit. cocleis oculorum vi- | |
| cem cornicula bina praetemptatu inplent. nec lumbricis | 5 |
| ulli sunt vermiumve generi. |