| Praeterea alii contuentur longinqua, alii nisi prope | 11.142.1 |
| admota non cernunt. multorum visus fulgore solis constat, | |
| nubilo die non cernentium nec post occasus. alii interdiu | |
| hebetiores, noctu praeter ceteros cernunt. de geminis pu- | |
| pillis aut quibus noxii visus essent satis diximus. caesii in | 5 |
| tenebris clariores. ferunt Ti. Caesari, nec alii genitorum | 143.1 |
| mortalium, fuisse naturam <ut> expergefactus noctu paulisper | |
| haut alio modo quam luce clara contueretur omnia, paulatim | |
| tenebris sese obducentibus. Divo Augusto equorum modo | |
| glauci fuere superque hominem albicantis magnitudinis, | 5 |
| quam ob causam diligentius spectari eos iracunde ferebat; | |
| Claudio Caesari ab angulis candore carnoso sanguineis venis | 144.1 |
| subinde suffusi, Gaio principi rigentes, Neroni . . . a<t>, nisi | |
| cum coniveret ad prope admota, hebetes. XX gladiatorum | |
| in Gai principis ludo fuere, in iis duo omnino qui contra | |
| comminationem aliquam non coniverent, et ob id invicti. | 5 |
| tantae hoc difficultatis est homini. plerisque vero naturale | |
| ut nictari non cessent, quos pavidiores accepimus. oculus | 145.1 |
| unicolor nulli; c<omm>u<ni> candore omnibus medius colos | |
| differens. neque ulla ex parte maiora animi indicia cunctis | |
| animalibus, sed homini maxime, id est moderationis, cle- | |
| mentiae, misericordiae, odii, amoris, tristitiae, laetitiae. con- | 5 |
| tuitu quoque multiformes, truces, torvi, flagrantes, graves | |
| transversi, limi, summissi, blandi. profecto in oculis animus | |
| habitat. ardent, intenduntur, umectant, conivent. hi<n>c illa | 146.1 |
| misericordiae lacrima, hos cum exosculamur, animum ipsum | |
| videmur attingere, hi<n>c fletus et rigant<e>s ora rivi. quis ille | |
| est umor in dolore tam fecundus et paratus aut ubi reliquo | |
| tempore? animo autem videmus, animo cernimus: oculi ceu | 5 |
| vasa quaedam visibilem eius partem accipiunt atque tramit- | |
| tunt. sic magna cogitatio obcaecat abducto intus visu. sic | |
| in morbo comitiali animo caligante aperti nihil cernunt. | |
| quin et patentibus dormiunt lepores multique hominum, | 147.1 |
| quos κορυβαντιᾶν Gra<e>ci dicunt. tenuibus multisque mem- | |
| branis eos natura composuit, callosis contra frigora calores- | |
| que in extumo tunicis, quas subinde purificat lacrimationum | |
| salivis, lubricos propter incursantia et mobiles. | 5 |