| Palpebrae in genis homini utrimque, mulieribus | 11.154.1 |
| <f>u<c>o etiam infectae cotidiano: tanta est decoris adfectatio, | |
| ut tinguantur oculi quoque. alia de causa hoc natura de- | |
| derat ceu vallum quoddam visus et prominens munimentum | |
| contra occursantia animalia aut alia fortuito incidentia. de- | 5 |
| fluere eas haut inmerito venere abundantibus tradunt. ex | 155.1 |
| ceteris nulli sunt nisi quibus et in reliquo corpore pili, sed | |
| quadripedibus in superiore tantum gena, volucribus in in- | |
| feriore et quibus molle tergus, ut serpentibus, et quadri- | |
| pedum quae ova pariunt, ut lacertae. struthocamelus alitum | 5 |
| sola ut homo utrimque palpebras habet. |