| Cornigera una parte dentata et quae in pedibus | 11.212.1 |
| talos habent sebo pinguescunt, bisulca scissisve in digitos | |
| pedibus et non cornigera adipe. concretus hic et, cum re- | |
| frixit, fragilis semperque in fine carnis; contra pingue inter | |
| carnem cutemque suco liquidum. quaedam non pingue- | 5 |
| scunt, ut lepus, perdix. steriliora cuncta pinguia et in mari- | |
| bus et in feminis; senescunt quoque celerius praepinguia. | |
| omnibus animalibus est quoddam in oculis pingue. adips | 213.1 |
| cunctis sine sensu, quia nec arterias habet nec venas. pleris- | |
| que animalium et pinguitudo sine sensu; quam ob causam | |
| sues spirantes a muribus tradunt adrosos, quin et L. Aproni | |
| consularis viri filio detractos adipes levatumque corpus in- | 5 |
| mobili onere. |