| Hominis genibus quaedam et religio inest obser- | 11.250.1 |
| vatione gentium. haec supplices attingunt, ad haec manus | |
| tendunt, haec ut aras adorant, fortassis quia inest iis vita- | |
| litas. namque in ipsa genus utriusque commissura, dextra | |
| laevaque, a priore parte gemina quaedam buccarum inanitas | 5 |
| inest, qua perfossa ceu iugulo spiritus fluit. inest et aliis | |
| partibus quaedam religio, sicut in dextera: osculis aversa | |
| adpetitur, in fide porrigitur. antiquis Graeciae in suppli- | 251.1 |
| cando mentum attingere mos erat. est in aure ima memo- | |
| riae locus, quem tangentes a<n>testamur; est post aurem | |
| aeque dexteram Nemeseos, quae dea Latinum nomen ne in | |
| Capitolio quidem invenit, quo referimus tactum ore proxi- | 5 |
| mum a minimo digitum, veniam sermonis a diis ibi recon- | |
| dentes. |