| Omnia animalia a dextris partibus incedunt, si- | 11.253.1 |
| nistris incubant. reliqua ut libitum est gradiuntur, leo | |
| tantum et camelus pedatim, hoc est, ut sinister pes non | |
| transeat dextrum, sed subsequatur. pedes homini maximi, | |
| feminis tenuiores in omni genere. surae homini tantum et | 5 |
| crura carnosa. reperitur apud auctores quendam in Aegypto | |
| non habuisse suras. vola homini tantum exceptis quibus- | |
| dam. namque et hinc cognomina inventa Planci, Plauti, | 254.1 |
| Pansae, Scauri, sicut a cruribus Vari, Vatiae, Vatini, quae | |
| vitia et in quadripedibus. solidas habent ungulas quae non | |
| sunt cornigera; igitur pro iis telum ungulae ictus est illis. | |
| nec talos habent eadem, at quae bisulca sunt, habent. i<i>dem | 5 |
| digitos habentibus non sunt, neque in prioribus omnino | |
| pedibus ulli. camelo tali similes bubulis, sed minores paulo; | |
| est enim bisulcum discrimine exiguo; pes in vestigio car- | |
| nosus ut ursi, qua de causa in longiore itinere sine calceatu | |
| fatiscunt. | 10 |