| Vocem non habere nisi quae pulmonem et | 11.266.1 |
| arterias habe<a>nt, hoc est nisi quae spirent, Aristoteles | |
| putat. idcirco et insectis sonum esse, non vocem, intus in- | |
| meante spiritu et incluso sonante; alia murmur edere, ut | |
| apes, alia c<on>tractu<m> stridorem, ut cicadas, receptum enim | 5 |
| duobus sub pectore cavis spiritum, mobili occursante mem- | |
| brana intus, attritu eius sonare. muscas, apes, cetera si- | |
| milia cum volatu et incipere audiri et desinere, sonum enim | |
| attritu et interiore aura, non anima, reddi; locustas pin- | |
| narum et feminum attritu sonare. credatur sane item | 267.1 |
| aquatilium pectines stridere, cum volant, mollia et crusta | |
| intecta nec vocem nec sonum ullum habere: sed ceteri | |
| pisces, quamvis pulmone et arteria careant, non in totum | |
| sine ullo sunt sono—stridorem eum dentibus fieri cavil- | 5 |
| lantur—, et is, qui caper vocatur in Acheloo amne, grunni- | |
| tum habet et alii, de quibus diximus. ova parientibus si- | |
| bilus, serpentibus longus, testudini abruptus. ranis sui | |
| generis, ut dictum est, nisi si et in his ferenda dubitatio | |
| est, quia vox in ore concipitur, non in pectore. multum | 10 |
| tamen in his refert et locorum natura: mutae in Macedonia | |
| traduntur, muti et apri. avium loquaciores quae minores, | 268.1 |
| et circa coitus maxime: aliis in pugna vox, ut coturnicibus, | |
| aliis ante pugnam, ut perdicibus, aliis cum vicere, ut galli- | |
| naceis. isdem sua maribus, aliis eadem et feminis, ut lu- | |
| sciniarum generi. quaedam toto anno canunt, quaedam certis | 5 |
| temporibus, ut in singulis dictum est. elephans citra nares | 269.1 |
| ore ipso sternumento similem elidit sonum, per nares autem | |
| turbarum raucitati. bubus tantum feminis vox gravior, in | |
| alio omni genere exilior quam maribus, in homine etiam | |
| castratis. infantis in nascendo nulla auditur ante quam to- | 270.1 |
| tus emergat utero. primus sermo anniculo; set semenstris | |
| locutus est Croesi filius et in crepundiis prodigio, quo to- | |
| tum id concidit regnum. qui celerius fari coepere, tardius | |
| ingredi incipiunt. vox roboratur a XIIII annis; eadem in | 5 |
| senecta exilior, neque in alio animalium saepius mutatur. | |
| Mira praeterea sunt de voce digna dictu: theatrorum in | |
| orchestris scobe aut harena superiacta devoratur, ite<m> rudi | |
| parietum circumiectu, doliis etiam inanibus. currit eadem | |
| recto vel conchato parietum spatio, quamvis levi sono dicta | 10 |
| verba ad alterum caput perferens, si nulla inaequalitas im- | |
| pediat. vox in homine magnam voltus habet partem. ad- | 271.1 |
| gnoscimus ea prius quam cernamus non aliter quam oculis, | |
| totidemque sunt hae, quot in rerum natura mortales, et sua | |
| cuique sicut facies. hinc illa gentium totque linguarum | |
| toto orbe diversitas, hinc tot cantus et moduli flexionesque, | 5 |
| sed ante omnia explanatio animi, quae nos distinxit a feris | |
| et inter ipsos quoque homines discrimen alterum, aeque | |
| quam a beluis, fecit. |