| LIBER XII | |
| Animalium omnium quae nosci potuere naturae ge- | 12.1.1 |
| neratim membratimque ita se habent. restat ut neque ipsa | |
| anima carentia—quandoquidem nihil sine ea vivit—, | |
| terra edita <e>t inde eruta, dicantur ac nullum sileatur rerum | |
| naturae opus. diu fuere occulta eius beneficia, summumque | 5 |
| munus homini datum arbores silvaeque intellegebantur. | |
| hinc primum alimenta, harum fronde mollior specus, libro | |
| vestis. etiam nunc gentes sic degunt. quo magis ac magis | 2.1 |
| admirari subit his a principiis caedi montes in marmora, | |
| vestes ad Seras peti, unionem in Rubri maris profunda, | |
| zmaragdum in ima tellure quaeri. ad hoc excogitata sunt | |
| aurium vulnera, nimirum quoniam parum erat collo, cri- | 5 |
| nibus, manibus gestari, nisi infoderentur etiam corpori. | |
| quam ob rem sequi par est ordinem vitae et arbores ante | |
| alia dicere ac moribus primordia ingerere no<str>is. |