| Celebratae sunt primum in ambulatione Academiae | 12.9.1 |
| Athenis cubitorum XXXIII radice ramos antecedente. nunc | |
| est clara in Lycia fontis gelidi socia amoenitate, itineri ad- | |
| posita, domicilii modo cava octoginta atque unius pedum | |
| specu, nemorosa vertice et se vastis protegens ram<is> arbo- | 5 |
| r<um> instar, agros longis obtinens umbris ac, ne quid desit | |
| speluncae imagini, saxea intus crepidinis corona muscosos | |
| conplexa pumices, tam digna miraculo, ut Licinius Mu- | |
| cianus ter consul et nuper provinciae eius legatus proden- | |
| dum etiam posteris putaverit, epulatum intra eam se cum | 10 |
| duodevicensimo comite, large ipsa toros praebente frondis, | |
| ab omni adflatu securum, optantem imbrium per folia cre- | |
| pitus, laetiorem qua<m> marmorum nitore, picturae varietate, | |
| laquearium auro cubuisse in eadem. aliud exemplum Gai | 10.1 |
| principis in Veliterno rure mirati unius tabulata laxeque | |
| ramorum trabibus scamna patula et in ea epulati, cum ipse | |
| pars esset umbrae, quindecim convivarum ac ministerii ca- | |
| paci triclinio, quam cenam appellavit ille nidum. est Gorty- | 11.1 |
| nae in insula Creta iuxta fontem platanus una insignis utrius- | |
| que linguae monimentis, numquam folia dimittens, statimque | |
| ei Graeciae fabulositas superfuit Iovem sub ea cum Europa | |
| concubuisse, ceu vero non alia eiusdem generis esset in | 5 |
| Cypro. sed ex ea primum in ipsa Creta, ut est natura ho- | |
| minum novitatis avida, platani satae regeneravere vitium, | |
| quandoquidem commendatio arboris eius non alia maior est | |
| quam soles aestate arcere, hieme admittere. inde in Italiam | 12.1 |
| quoque ad surburbana sua Claudio principe Marcelli Aeser- | |
| nini libertus, sed qui se potentiae causa Caesaris libertis | |
| adoptasset, spado Thessalicus praedives, ut merito dici possit | |
| is quoque Dionysius, transtulit id genus. durantque et in | 5 |
| Italia portenta terrarum praeter illa scilicet quae ipsa ex- | |
| cogitavit Italia. |