| Oliva Indiae sterilis praeterquam oleastri fru- | 12.26.1 |
| ctus. passim vero quae piper gignunt iunip<i>ris nostris si- | |
| miles, quamquam in fronte Caucasi solibus opposita gigni | |
| tantum eas aliqui tradidere. semina a iunipiro distant par- | |
| vulis siliquis, quales in p<h>asiolis videmus. hae prius quam | 5 |
| dehiscant decerptae tostaeque sole faciunt quod vocatur | |
| piper longum, paulatim vero dehiscentes maturitate osten- | |
| dunt candidum piper, quod deinde tostum solibus colore | |
| rugisque mutatur. verum et his sua iniuria est, atque caeli | 27.1 |
| intemperie carbunculant fiuntque semina cassa et inania, | |
| quod vocant bregma, sic Indorum lingua significante mortu- | |
| um. hoc ex omni genere asperrimum est levissimumque et | |
| pallidum, gratius nigrum, lenius utroque candidum. non est | 28.1 |
| huius arboris radix, ut aliqui existimavere, quod vocant | |
| zingiberi, alii vero zimpiberi, quamquam sapore simili. id | |
| enim in Arabia atque Trogodytica in villis nascitur, parva | |
| herba, radice candida. celeriter ea cariem sentit, quamvis | 5 |
| in tanta amaritudine. pretium eius in libra<s> 𐆖 VI. piper | |
| longum facillime adulteratur Alexandrino sinapi. emitur in | |
| libras 𐆖 XV, album 𐆖 VII, nigrum 𐆖 IIII. usum eius ad- | 29.1 |
| eo placuisse mirum est; in aliis quippe suavitas cepit, in | |
| aliis species invitavit: huic nec pomi nec bacae commen- | |
| datio est aliqua. sola placere amaritudine, et hanc in Indos | |
| peti! quis ille primus experiri cibis voluit aut cui in appe- | 5 |
| tenda aviditate esurire non fuit satis? utrumque silvestre | |
| gentibus suis est et tamen pondere emitur ut aurum vel | |
| argentum. | |
| Piperis arborem iam et Italia habet, maiorem myrto nec | |
| absimilem. amaritudo grano eadem quae piperi musteo | 10 |
| credatur esse: deest tosta illa maturitas ideoque et ruga- | |
| rum colorisque similitudo. adulteratur iunipiri bacis mire | |
| vim trahentibus; in pondere quidem multis modis. |