Tylos insula in eodem sinu est, repleta silvis
|
12.38.1
|
qua spectat orientem quaque et ipsa aestu maris perfundi-
|
|
tur. magnitudo singulis arboribus fici, flos suavitate ine-
|
|
narrabili, pomum lupino simile, propter asperitatem intac-
|
|
tum omnibus animalibus. eiusdem insulae excelsiore sug-
|
5
|
gestu lanigerae arbores, alio modo quam Serum: his folia
|
|
infecunda, quae ni minora essent, vitium poterant videri.
|
|
ferunt mali cotonei amplitudine cucurbitas, quae maturitate
|
|
ruptae ostendunt lanuginis pilas, ex quibus vestes pretioso
|
|
linteo faciunt. arbore<m> vocant gossypinum, fertiliore
|
39.1
|
etiam Tylo minore, quae distat X p. Iuba circa fruti-
|
|
cem lanugines esse tradit linteaque ea Indicis praestantiora,
|
|
Arabiae autem arbore<m>, ex qua vestes faciant, cynas vocari,
|
|
folio palmae simili. sic Indos suae arbores vestiunt. in
|
5
|
Tylis autem et alia arbor floret albae violae specie, sed
|
|
magnitudine quadriplic<i>, sine odore, quod miremur in eo
|
|
tractu. est et alia similis, foliosior tamen roseique
|
40.1
|
floris, quem noctu conprimens aperire incipit solis exortu,
|
|
meridie expandit; incolae dormire eum dicunt. fert eadem
|
|
insula et palmas oleasque ac vites et cum reliquo pomorum
|
|
genere ficos. nulli arborum folia ibi decidunt, rigaturque
|
5
|
gelidis fontibus et imbres accipit.
|
|