| Myrobalanum Trogodytis et Thebaidi et Arabiae, | 12.100.1 |
| quae Iudaeam ab Aegypto disterminat, commune est, nas- | |
| cen<s> i<d> unguento, ut ipso nomine apparet, quo item indi- | |
| catur et glandem esse. arbor e<s>t heliotropio, quam dicemus | |
| inter herbas, simili folio, fructus magnitudine abellanae | 5 |
| nucis. ex his in Arabia nascens Syriaca appellatur et est | 101.1 |
| candida, contra in Thebaide nigra. praefertur illa bonitate | |
| olei quod exprimitur, sed copia Thebaica. inter haec Tro- | |
| godytica vilissima est. sunt qui Aethiopicam his praeferant, | |
| glandem nigram nec pingue<m>, nucleoque gracili, sed liquore | 5 |
| qui exprimitur odoratiore, nascentem in campestribus. Aegyp- | |
| tiam pinguiorem esse et crassiore cortice rubentem et, | 102.1 |
| quamvis in palustribus nascatur, breviorem siccioremque; e | |
| diverso Arabicam viridem ac tenuiorem et, quoniam sit | |
| montuosa, spissiorem; longe autem optimam Petraeam ex | |
| quo diximus oppido, nigro cortice, nucleo candido. unguen- | 5 |
| tarii autem tantum cortices premunt, medici <et> nucleos, | |
| tundentes adfusa paulatim calida aqua. |