| Eodem et bryon pertinet, uva populi albae. | 12.132.1 |
| optima circa <C>nidum aut Cariam in sitientibus aut siccis | |
| asperisque, secunda in Lyciae cedro. eodem et oenanthe | |
| pertinet; est autem vitis labruscae uva; colligitur, cum floret, | |
| id est cum optime olet, siccatur in umbra substrato linteo | 5 |
| atque ita in cados conditur. praecipua ex Parapotamia, se- | 133.1 |
| cunda ab Antiochia atque Laudicea Syriae, tertia ex monti- | |
| bus Medicis; haec utilior medicinae. quidam omnibus his | |
| praeferunt eam quae in Cypro insula nascitur. nam quae | |
| in Africa fit, ad medicos tantum pertinet vocaturque mas- | 5 |
| saris. omnis autem ex alba labrusca praestantior quam e | |
| nigra. |