Haec est materia luxus e cunctis maxime super-
|
13.20.1
|
vacui. margaritae enim gemmaeque ad heredem tamen
|
|
transeunt, vestes prorogant tempus: unguenta ilico expirant
|
|
ac suis moriuntur horis. summa commendatio eorum ut
|
|
transeuntem feminam odor invitet etiam aliud agentis. exce-
|
5
|
duntque quadringenos denarios librae: tanti emitur voluptas
|
|
aliena; etenim odorem qui gerit, ipse non sentit. si tamen
|
21.1
|
et haec aliqua differentia signanda sunt, in M. Ciceronis
|
|
monumentis invenitur unguenta gratiora quae terram quam
|
|
quae crocum sapiant, quando etiam corruptissimo in genere
|
|
magis tamen iuvat quaedam ipsius vitii severitas. sed quos-
|
5
|
dam crassitudo maxime delectat, spissum appellantes, linique
|
|
iam, non solum perfundi, gaudent. vidimus etiam vestigia
|
22.1
|
pedum tingui, quod monstrasse M. Othonem Neroni principi
|
|
ferebant, quaeso ut qualiter sentiretur iuvaretque ab ea
|
|
parte corporis? nec non aliquem e privatis audivimus iussisse
|
|
spargi parietes balnearum unguento atque Gaium principem
|
5
|
solia temperari ac, ne principale videatur hoc bonum, et
|
|
postea quendam e servis Neronis. maxime tamen mirum
|
23.1
|
est hanc gratiam penetrasse et in castra; aquilae certe ac
|
|
signa, pulverulenta illa et cuspidibus horrida, unguuntur
|
|
festis diebus, utinamque dicere possemus quis primus insti-
|
|
tuisset! ita est nimirum: hac mercede corruptae orbem
|
5
|
terrarum devicere aquilae. ista patrocinia quaerimus vitiis,
|
|
ut per hoc ius sub casside unguenta sumantur.
|
|