Genera earum multa. sterilibus ad materias ope-
|
13.39.1
|
rumque lautiora utitur Assyria et tota Persis. sunt et cae-
|
|
duae palmarum quoque silvae, rursus germinantes ab radice
|
|
succisae. dulcis medulla earum in cacumine, quod cerebrum
|
|
appellant, exemptaque vivunt, quod non aliae. vocantur
|
5
|
autem chamaeropes, folio latiore ac molli ad vitilia utilissi-
|
|
mae, copiosae in Creta, sed magis in Sicilia. e palmis pru-
|
|
nae vivaces ignisque lentus. fructiferarum aliis brevius
|
40.1
|
lignum in pomo, aliis longius, his mollius, illis durius, qui-
|
|
busdam osseum, limarum dente contra fascinantes religione
|
|
politum. aliud pluribus vestitum paucioribusve tunicis, aliud
|
|
crassioribus tenuioribusve. ita fiunt undequinquaginta ge-
|
5
|
nera, si quis omnium persequi velit nomina, etiam barbara,
|
|
vinorumque ex iis differentias. clarissimae omnium, quas
|
41.1
|
regias appellavere ob honorem, quoniam regibus tantum
|
|
Persidis servarentur, Babylone natae uno in horto Bagou;
|
|
ita vocant spadones, qui apud eos etiam regnavere. hortus
|
|
ille numquam nisi dominantis in aula fuit. at in meridiano
|
42.1
|
orbe praecipuam optinent nobilitatem syagri proximamque
|
|
margarides. hae breves, candidae, rotundae, acinis quam
|
|
quam balanis similiores, quare et nomen a margaritis acce-
|
|
pere. una earum arbor in Chora esse traditur, una et sya-
|
5
|
grorum, mirumque de ea accepimus, cum phoenice ave,
|
|
quae putatur ex huius palmae argumento nomen accepisse,
|
|
intermori ac renasci ex se ipsa, eratque, cum proderem,
|
|
fertilis. pomum ipsum grande, durum, horridum et a ceteris
|
43.1
|
generibus distans sapore quodam ferinae in apris evidentis-
|
|
simo, quae causa nominis. quarta auctoritas sandalidum a
|
|
similitudine appellatarum. iam in Aethiopiae fine quinque
|
|
harum, qui plurimas, arbores tradunt, non raritate magis
|
5
|
quam suavitate mirabiles. ab his car<y>otae maxime celebrantur,
|
44.1
|
et cibo quidem, sed et suco uberrimae, ex quibus praecipua
|
|
vina orienti, ini<mic>a capiti, unde pomo nomen. sed ut copia
|
|
ibi atque fertilitas, ita nobilitas in Iudaea, nec in tota, sed
|
|
Hiericunte maxime, quamquam laudata et Archelaide et
|
5
|
Phaselide atque Liviade, gentis eiusdem convallibus. dos iis
|
|
praecipua suco pingui lactentibus quodamque vini sapore
|
|
in melle praedulci. sicciores ex hoc genere nicolai, sed
|
45.1
|
amplitudinis praecipuae: quaterni cubitorum longitudinem
|
|
efficiunt. minus speciosae, sed sapore car<y>otarum sorores
|
|
et ob hoc adelphides dictae proximam suavitatem habent,
|
|
non tamen eandem. tertium ex his genus patetae: nimio
|
5
|
liquore abundant, rumpitque se pomi ipsius, etiam in sua
|
|
matre, ebrietas, calcatis similis. suum genus e sicciore
|
46.1
|
turba dactylis, praelonga gracilitate curvatis interim; nam
|
|
quos ex his honori deorum damus, chydaeos appellavit Iu-
|
|
daea gens contumelia numinum insignis. in totum arentes
|
47.1
|
Thebaidi atque Arabiae macroque corpore exiles, et adsiduo
|
|
vapore torrente crustam verius quam cutem obducunt. in
|
|
ipsa quidem Aethiopia friatur haec—tanta est siccitas—
|
|
et farinae modo spissatur in panem. gignitur autem in fru-
|
5
|
tice ramis cubitalibus, folio latiore, pomo rotundo, sed
|
|
maiore quam mali amplitudine; coecas vocant. triennio
|
|
maturescunt, semperque frutici pomum est subnascente alio.
|
|
Thebaidis fructus extemplo in cados conditur cum sui ar-
|
48.1
|
doris anima. ni ita fiat, celeriter expirat marcescitque non
|
|
retostus furnis. e reliquo genere plebeiae videntur Syriae
|
|
et quas tragemata appellant. nam in alia parte Phoenices
|
|
Ciliciaeque populari etiam nomine a nobis appellantur balani.
|
5
|
eorum quoque plura genera. differunt figura rotunditatis
|
49.1
|
aut proceritatis, differunt et colore, nigriores ac rubentes.
|
|
nec pauciores fico traduntur colores, maxime tamen placent
|
|
candidi. distant et magnitudine, prout multi cubitum effecere,
|
|
quidam sunt non ampliores faba. servantur <i>i demum qui
|
5
|
nascuntur in salsis atque sabulosis, ut in Iudaea atque Cy-
|
|
renaica Africa, non item in Aegypto, Cypro, Syria, Seleucia
|
|
Assyria, quam ob rem sues et reliqua animalia ex iis sagi-
|
|
nantur. vitiati aut vetusti eius pomi signum est decidisse
|
50.1
|
candidam verrucam, qua racemo adhaeserint. Alexandri
|
|
milites palmis viridibus strangulati sunt; in Gedrosis id
|
|
factum est pomi genere, alibi copia evenit: est enim tanta
|
|
suavitas musteis, ut finis mandendi non nisi periculo fiat.
|
5
|