| Iunipiris similem habet Phoenice cedrum mino- | 13.52.1 |
| rem. duo eius genera, Lycia et Phoenicia, differunt folio; | |
| nam quae durum, acutum, spinosum habet, oxycedros vo- | |
| catur, ramosa et nodis infesta altera, odore praestans. fruc- | |
| tum ferunt myrti magnitudine, dulcem sapore. et maioris | 53.1 |
| cedri duo genera. quae floret, fructum non fert, fructifera | |
| non floret, et in ea antecedentem fructum occupat novus; | |
| semen eius cupresso simile. quidam cedrelaten vocant. ex | |
| hac resina laudatissima. materiae vero ipsi aeternitas, ita- | 5 |
| que et simulacra deorum ex ea factitaverunt. cedrinus est | |
| Romae in delubro Apollo Sosianus Seleucia advectus. cedro | |
| similis in Arcadia est arbor, in Phrygia frutex vocatur cedris. |