| Et Aegypto multa genera quae non aliubi, | 13.56.1 |
| ante omnia ficus ob id Aegyptia cognominata. arbor moro | |
| similis folio, magnitudine, aspectu; pomum fert non ramis, | |
| sed caudice ipso, idque ficus est praedulcis sine granis interi- | |
| oribus, perquam fecundo proventu scalpendo tantum ferreis | 5 |
| unguibus; aliter non maturescit. sed cum hoc factum est, | 57.1 |
| quarto die demetitur alio subnascente, septeno ita numerosa | |
| partu per singulas aestates, multo lacte abundante. subna- | |
| scitur, etiamsi non scalpatur, fetus quater aestate prioremque | |
| expellit inmaturum. materies proprii generis inter utilissi- | 5 |
| mas. caesa statim stagnis mergitur—hoc est eius siccari | |
| —et primo sidit, postea fluitare incipit, certoque eam su- | |
| git alienus umor, qui aliam omnem rigat. cum innatare | |
| coeperit, tempestivae habet signum. |