HISTORIAE
Sen. Suas. 6.24
Huius ergo uiri tot tantisque operibus mansuri in omne aeuum praedicare 5.1
de ingenio atque industria superua<cuum est>. natura autem atque
fortuna pariter obsecuta est ei, si quidem facies decora ad senec-
tutem prosperaque permansit ualetudo, tum pax diutina, cuius
instructus erat artibus, contigit. namque ad priscam seueritatem 5
iudiciis exactis maxima noxiorum multitudo prouenit, quos ob-
strictos patrocinio incolumes plerosque habebat. iam felicissima
consulatus ei sors petendi et gerendi (magna munera deum!)
consilio industriaque: utinam moderatius secundas res et fortius
aduersas ferre potuisset! namque utraeque cum euenerant ei, 10
mutari eas non posse rebatur. inde sunt inuidiae tempestates
coortae graues in eum certiorque inimicis adgrediendi fiducia;
maiore enim simultates adpetebat animo quam gerebat. sed quando
mortalium nulli uirtus perfecta contigit, qua maior pars uitae
atque ingenii stetit, ea iudicandum de homine est. atque ego 15
ne miserandi quidem exitus eum fuisse iudicarem, nisi ipse tam
miseram mortem putasset.
Prisc. GL 2.386K
Cuius experta uirtus bello Germaniae traducta ad custodiam Illyrici est. 8.1