| Precatio Terrae Matris | |
| Carmen sic dices: | |
| Dea sancta Tellus, rerum naturae parens, | 1 |
| Quae cuncta generas et regeneras in dies, | |
| Quod sola praestas [tuam] tutelam gentibus, | |
| Caeli ac maris diva arbitra rerumque omnium, | |
| Per quam silet natura et somnos capit, | 5 |
| Itemque lucem reparas et noctem fugas; | |
| Tu Ditis umbras tegis et inmensum chaos | |
| Ventosque et imbres tempestive contines | |
| Et, cum libet, dimittis et misces freta | |
| Fugasque solem et procellas concitas | 10 |
| Itemque, cum vis, hilarem promittis diem; | |
| Alimenta vitae tribuis perpetua fide | |
| Et, cum recesserit anima, in te refugiemus: | |
| Ita, quidquid tribuis, in te cuncta recidunt. | |
| Merito vocaris Magna tu Mater deum, | 15 |
| Pietate quia vicisti divum numina. | |
| Tu [es] illa vere gentium et divum parens, | |
| Sine qua nil maturatur nec nasci potest. | |
| Tu es magna, tuque divum regina [ac] dea. | |
| Te, diva, adoro tuumque ego numen invoco, | 20 |
| Facilisque praestes hoc mihi, quod te rogo, | |
| Referamque, diva, gratias merito tibi. | |
| [Me] rite exaudi, quaeso, et fave coeptis meis. | |
| Hoc quod peto a te, diva, mihi praesta volens: | |
| Herbas, quascumque generat maiestas tua, | 25 |
| Salutis causa tribuis cunctis gentibus: | |
| Hanc [nunc] mihi permittas medicinam tuam. | |
| Veniat me . . . cum tuis virtutibus. | |
| Quidquid ex his fecero, habeat eventum bonum; | |
| Cuique easdem dedero quique easdem a me acceperint, | 30 |
| Sanos eosdem praestes . . . | |
| . . . nunc, diva, postulo ut hoc mihi | |
| Maiestas praestet [tua], quod te supplex rogo. |