| VITA IVVENALIS | |
| D. Iunius Iuuenalis, libertini locupletis incertum est filius | 1 |
| an alumnus, ad mediam fere aetatem declamauit animi | |
| magis causa quam quod se scholae aut foro praepararet. | |
| deinde paucorum uersuum satura non absurde composita in | |
| Paridem pantomimum poetamque eius semenstribus militio- | 5 |
| lis tumentem genus scripturae industriose excoluit; et tamen | |
| diu ne modico quidem auditorio quicquam committere ausus | |
| est. mox magna frequentia tantoque successu bis ac ter | |
| auditus est, ut ea quoque quae prima fecerat inferciret nouis | |
| scriptis: | 10 |
| quod non dant proceres, dabit histrio. tu Camerinos | |
| et Bareas, tu nobilium magna atria curas? | |
| praefectos Pelopea facit, Philomela tribunos. | |
| erat tum in deliciis aulae histrio multique fautorum eius | |
| cottidie prouehebantur. uenit ergo Iuuenalis in suspicionem, | 15 |
| quasi tempora figurate notasset, ac statim per honorem | |
| militiae quamquam octogenarius urbe summotus est missus- | |
| que ad praefecturam cohortis in extremam partem Aegypti | |
| tendentis. id supplicii genus placuit, ut leui atque ioculari | |
| delicto par esset. uerum intra breuissimum tempus angore et | 20 |
| taedio periit. |