Tum ut me Cotta vidit 'Peroportune' inquit 'venis; 1.15.11
oritur enim mihi magna de re altercatio cum Velleio,
cui pro tuo studio non est alienum te interesse.'
'Atqui mihi quoque videor' inquam 'venisse, ut dicis, 16.1
oportune. tres enim trium disciplinarum principes con-
venistis. M. enim Piso si adesset, nullius philosophiae,
earum quidem quae in honore sunt, vacaret locus.'
  Tum Cotta 'Si' inquit 'liber Antiochi nostri, qui ab 5
eo nuper ad hunc Balbum missus est, vera loquitur,
nihil est quod Pisonem familiarem tuum desideres;
Antiocho enim Stoici cum Peripateticis re concinere
videntur verbis discrepare; quo de libro Balbe velim
scire quid sentias.' 10
  'Egone' inquit ille, 'miror Antiochum hominem in
primis acutum non vidisse interesse plurimum inter
Stoicos, qui honesta a commodis non nomine sed ge-
nere toto diiungerent, et Peripateticos, qui honesta
commiscerent cum commodis, ut ea inter se magni- 15
tudine et quasi gradibus non genere differrent. haec
enim est non verborum parva sed rerum permagna
dissensio. verum hoc alias; nunc quod coepimus, si 17.1
videtur'.
  'Mihi vero' inquit Cotta 'videtur. sed ut hic qui inter-
venit' me intuens 'ne ignoret quae res agatur, de natura
agebamus deorum, quae cum mihi videretur perobs- 5
cura, ut semper videri solet, Epicuri ex Velleio scisci-
tabar sententiam. quam ob rem' inquit 'Vellei, nisi
molestum est, repete quae coeperas.'
  'Repetam vero, quamquam non mihi sed tibi hic
venit adiutor; ambo enim' inquit adridens 'ab eodem 10
Philone nihil scire didicistis.'