Age ut a caelestibus rebus ad terrestres veniamus, 2.120.1
quid est in his in quo non naturae ratio intellegen-
tis appareat. Principio eorum quae gignuntur e terra
stirpes et stabilitatem dant is quae sustinentur, et e
terra sucum trahunt quo alantur ea quae radicibus 5
continentur; obducunturque libro aut cortice trunci,
quo sint a frigoribus et caloribus tutiores. iam vero
vites sic claviculis adminicula tamquam manibus ad-
prehendunt atque ita se erigunt ut animantes; quin
etiam a caulibus brassicae, si propter sati sint, ut a 10
pestiferis et nocentibus refugere dicuntur nec eos ulla
ex parte contingere.
Animantium vero quanta varietas est, quanta ad eam 121.1
rem vis ut in suo quaeque genere permaneat. Quarum
aliae coriis tectae sunt aliae villis vestitae aliae spinis
hirsutae; pluma alias alias squama videmus obduc-
tas, alias esse cornibus armatas, alias habere effugia 5
pinnarum. Pastum autem animantibus large et copiose
natura eum qui cuique aptus erat comparavit. Enume-
rare possum ad eum pastum capessendum conficien-
dumque quae sit in figuris animantium et quam sollers
subtilisque descriptio partium quamque admirabilis 10
fabrica membrorum. omnia enim, quae quidem intus
inclusa sunt, ita nata atque ita locata sunt, ut nihil
eorum supervacuaneum sit, nihil ad vitam retinendam
non necessarium. Dedit autem eadem natura beluis 122.1
et sensum et appetitum, ut altero conatum haberent
ad naturales pastus capessendos, altero secernerent
pestifera a salutaribus. Iam vero alia animalia gra-
diendo alia serpendo ad pastum accedunt, alia volando 5
alia nando, cibumque partim oris hiatu et dentibus
ipsis capessunt, partim unguium tenacitate arripiunt
partim aduncitate rostrorum, alia sugunt alia carpunt
alia vorant alia mandunt. atque etiam aliorum east
humilitas ut cibum terrestrem rostris facile contingant, 10
quae autem altiora sunt, ut anseres ut cygni ut grues 123.1
ut camelli, adiuvantur proceritate collorum; manus
etiam data elephantost, quia propter magnitudinem
corporis difficiles aditus habebat ad pastum. at quibus
bestiis erat is cibus ut †aliis generis escis vescerentur, 5
aut vires natura dedit aut celeritatem. data est quibus-
dam etiam machinatio quaedam atque sollertia, ut in
araneolis aliae quasi rete texunt, ut si quid inhaeserit
conficiant, aliae autem ut * * ex inopinato observant
et si quid incidit arripiunt idque consumunt. pina vero 10
(sic enim Graece dicitur) duabus grandibus patula con-
chis cum parva squilla quasi societatem coit compa-
randi cibi; itaque cum pisciculi parvi in concham
hiantem innataverunt, tum admonita <a> squilla pina
morsu comprimit conchas: sic dissimillimis bestiolis 15
communiter cibus quaeritur; in quo admirandum est, 124.1
congressune aliquo inter se an iam inde ab ortu natura
ipsa congregatae sint. Est etiam admiratio non nulla
in bestiis aquatilibus is quae gignuntur in terra; veluti
crocodili fluviatilesque testudines quaedamque serpen- 5
tes ortae extra aquam simul ac primum niti possunt
aquam persequuntur. quin etiam anitum ova gallinis
saepe supponimus; e quibus pulli orti primo aluntur
ab his ut a matribus, a quibus exclusi fotique sunt,
deinde eas relinquunt et effugiunt sequentes, cum pri- 10
mum aquam quasi naturalem domum videre potuerunt:
tantam ingenuit animantibus conservandi sui natura
custodiam. Legi etiam scriptum, esse avem quandam
quae platalea nominaretur; eam sibi cibum quaerere
advolantem ad eas avis quae se in mari mergerent, 15
quae cum emersissent piscemque cepissent usque eo
premere earum capita mordicus, dum illae captum
amitterent, in quod ipsa invaderet. eademque haec avis
scribitur conchis se solere complere, eas cum stomachi
calore concoxerit evomere, atque ita eligere ex his quae 20
sunt esculenta. Ranae autem marinae dicuntur obruere 125.1
sese harena solere et moveri prope aquam, ad quas
quasi ad escam pisces cum accesserint confici a ranis
atque consumi. Miluo est quoddam bellum quasi na-
turale cum corvo; ergo alter alterius ubicumque nanc- 5
tus est ova frangit. Illud vero (ab Aristotele animad-
versum, a quo pleraque) quis potest non mirari: grues
cum loca calidiora petentes maria transmittant trian-
guli efficere formam; eius autem summo angulo aer ab
is adversus pellitur, deinde sensim ab utroque latere 10
tamquam remis ita pinnis cursus avium levatur; basis
autem trianguli, quam efficiunt grues, ea tamquam a
puppi ventis adiuvatur; eaeque in tergo praevolantium
colla et capita reponunt; quod quia ipse dux facere
non potest, quia non habet ubi nitatur, revolat ut ipse 15
quoque quiescat, in eius locum succedit ex his quae
adquierunt, eaque vicissitudo in omni cursu conser-
vatur. Multa eius modi proferre possum, sed genus 126.1
ipsum videtis. Iam vero illa etiam notiora, quanto se
opere custodiant bestiae, ut in pastu circumspectent,
ut in cubilibus delitiscant. Atque illa mirabilia, quod
—ea quae nuper id est paucis ante saeclis medicorum 5
ingeniis reperta sunt—vomitione canes, purgando autem
alvo se ibes Aegyptiae curant. auditum est pantheras,
quae in barbaria venenata carne caperentur, remedium
quoddam habere, quo cum essent usae non morerentur,
capras autem in Creta feras, cum essent confixae vene- 10
natis sagittis, herbam quaerere quae dictamnus voca-
retur, quam cum gustavissent sagittas excidere dicunt
e corpore; cervaeque paulo ante partum perpurgant 127.1
se quadam herbula quae seselis dicitur. Iam illa cer-
nimus, ut contra vim et metum suis se armis quaeque
defendat: cornibus tauri, apri dentibus, cursu leones,
aliae fuga se aliae occultatione tutantur, atramenti 5
effusione saepiae torpore torpedines, multae etiam in-
sectantes odoris intolerabili foeditate depellunt.